- CONCILIATOR
- CONCILIATORolim honestum nomen; Imo Romanis LL. adeo sancctum officium habitum est, ut nec praemii ergo aliquid facere Conciliatores, seu Proxenetas, voluerint; quod si omnino eô nomine aliquid capere, circumscripserunt rem certis regulis. Vide Harmenopulum προχειρ, l. 4. c. 3. et Iac. Cuiacium, Observat. l. 11. c. 18. Fuêre autem Conciliatores, qui animos ad Coniugale foedus, quô nullum aliud in rebus humanis sanctius, iugumque Matrimonii subeundum, componebant. Unde conciliare proprie de Nuptiis, apud Poetas. Statius, l. 2. Theb. v. 229.Interior sacris calet, et sonat aula tumultuFemineô. caltâ matres cinxêre coronâArgolides: pars Virginibus circum undique fusaeFoedera conciliant nova -----Muliebre autem inprimis hoc munus. Festus, Conciliatrix dicitur, quae viris conciliat uxores et uxoribus viros. Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium d. l. Sed vox postea ad turpe Lenonum ministerium denotandum adhiberi coepit. Vopisc. in Carino, c. 16. Praefectum Praetorii ---- eccidit: in eius locum Matronianum, veterem conciliatorem fecit. I. e. veterem lenonem. Hinc Conciliatrix, lena. Lucilius apud Nonium,Aetatem et faciem, ut sage et bona conciliatrix:Sic conciliare, pro lenocinari et lenonem agere, apud Claudian. in Eutropium, l. 1. v. 283.Te magis ab demens, veterem si respicis artem,Conciliare decet, etc.Quemadmodum contra, leonnes, flagitii propudiique ministros, ad rem honestam Trogus usurpavit, pro Fecialibus et legatis. Iustinus, l. 2. c. 3. Primus Scythis bellum indixit, Vexores ---- missis primo lenonibus, qui hostibus parendi legem dicerent. l. e. Legatis quos Ambasciatores infima aetas dixit, Salmas. ad l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.